[Sallustio a Cesare. Maturita' magistero 1993] Igitur provideas oportet, uti plebs largitionibus et publico frumento corrupta habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuventus probitati et industriae, non sumptibus neque divitiis studeat. Id ita eveniet, si pecuniae, quae maxuma omnium pernicies est, usum atque decus dempseris. Nam saepe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clari viri magnitudinem invenissent, quaeque res populos nationesve magnis auctibus auxissent, ac deinde, quibus causis amplissuma regna et imperia conruissent, eadem sempre bona etque mala reperiebam, omnesque victores divitias contempsisse et victos cupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese et divina mortalis atingere potest, nisi omissis pecuniae et corporis gaudiis animo indulgens, non adsentando neque concupita praebendo, pervorsam gratiam gratificans, sed in labore, patientia bonisque praeceptis et factis fortibus exercitando. [Sallust, Ep. ad Caos, De republica I 7,2]