From latino@PESARO.COM Wed Jan 26 21:08:40 2000 Date: Sun, 9 Jan 2000 20:10:02 +0100 From: Victorius Ciarrocchi Reply-To: Grex Latine loquentium LATINE To: Multiple recipients of list LATINE Subject: In memoriam Scaevolae Mariotti. Victorius cuncto Latine colloquentium Gregi s.p.d. Die sexto mensis Ianuarii anno MM Romae de vita decessit Scaevola Mariotti, qui Pisauri, ubi natus erat anno MCMXX, die octavo est honesto funere humatus. Inde ab adulescentia eo fuit mentis animique acumine, ut nemo non intellegeret qualis esset futurus in litterarum Graecarum et Latinarum studio, quod anno MCMXLII in universitate Pisana "Normale" appellata peregit atque Georgii Pasquali vestigia premens, qui eo tempore philologiae classicae princeps erat et Scaevolam habebat in deliciis, omni cura hanc in disciplinam ita incubuit, ut brevi aequales inter suos longe excelleret. Altero bello mundano confecto, primum quadam in schola Pisaurensi ordinis qui dicitur *superioris* litteras Italicas et Latinas, deinde tria lustra in universitate Urbinati linguam Latinam docuit Mariotti. Qui alacrem intendit animum ad ea praesertim antiquissimae linguae Latinae fragmenta investiganda atque enodanda, quorum difficultatibus non pauci viri docti se implicuerant. Quam feliciter eas vir ille removerit, documentum hi libri sunt: "Lezioni su Ennio", Pesaro, 1951; "Livio Andronico e la traduzione artistica", Milano, 1952; "Il *Bellum Poenicum* e l'arte di Nevio", Roma, 1955. Exinde anno MCMLXIV Scaevola Mariotti in maxima Urbis universitate "La Sapienza" nominata philologiam classicam docuit aliaque multa scripta et ad mediam et ad renascentem quae dicuntur aetates pertinentia edidit, quorum pars quaedam eo continetur opere c.t. "Scritti medievali e umanistici" (Edizioni di storia e letteratura, Roma, 1976). Praeterea una cum Aloisio Castiglioni lexicon illud (Latino-Italiano; Italiano-Latino) edendum curavit, quod iam pridem ab omnibus linguae Latinae studiosis et cultoribus est valde laudatum. Inter eos viros doctos Mariotti fuit, quorum consilio "Academia Latinitati fovendae" Romae condita est; attamen _ id mihi vehementer dolet atque errare vellem! _ vix aut ne vix quidem incepta nostra ille fovit (ut sunt *Seminaria et Conventus Latinitatis vivae*), immo vero interretialia Latine scribendi experimenta vel scripta sermone Latino exarata, quae nos unius quodammodo eiusdemque familiae participes reddunt, forsitan despexisset. Cuius rei hanc esse maxime causam arbitror, quod in ea vivimus aetate, qua et plerisque viris doctis illud opportunum esse videtur, ut antiquorum hominum cultus civilis et omnes fere praeteritorum temporum doctrinae idcircoque lingua Latina ipsa respuantur eaeque solummodo ut rerum historicarum reliquiae investigentur. Ad merita autem Scaevolae Mariotti redeo, qui multarum philologorum societatum erat sodalis et duos commentarios moderabatur, quorum alter "Rivista di filologia", alter "Studia Oliveriana" inscribitur. Hunc ille Pisauri anno MCMLVII condidit adiectivaque "Oliveriana" ex Pisaurensi cive eruditissimo duxit, qui Hannibal De Abbatibus Olivieri fuerat (MDCCVIII-MDCCLXXXIX). His aliisque de causis "Dicti studiosus" opportune inscribitur miscellanea, qua collegae, amici, discipuli Scaevolam Mariotti honestarunt cum is anno MCMXC emeritus factus est. Praefuit ille nuperrime operi magno in tria volumina dispertito, quod "Enciclopedia Oraziana" inscribitur quodque multos per annos maximi erit momenti et ponderis eis praesertim studiosis, qui omnia opera Horatiana penitus intellegere volent. Vir fuit Mariotti singularis modestiae, liberalis erga discipulos, quorum non pauci hodie in studiorum universitatibus sunt cathedrarii; nitido utebatur eloquio et subtilis erat disputator: nam caecas invidorum faces non semel restinxit doctrina summa ac mira nisus atque ingenii dotibus, quas tanto et tali viro plurimas natura inseverat. Curate, ut valeatis. Pisauri, die nono mens. Ian. anno MM p.Chr.n. -- *********************************************************************** Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis. *********************************************************************** Ingenio vivitur, cetera mortis erunt (Andreas Vesalius). *********************************************************************** http://www.pesaro.com/latino/ mailto:latino@pesaro.com Tel-:0039.721.33225 Fax-:OO39.721.34959